- CERPHERES
- CERPHERESMemphitarum Rex VIII. post Siphurim, praefuit annos 26. Serapide in inferiore Aegypto regnante: cum excepit Soris, quem vide. Pyramidem primam hunc Memphitarum Regem, minorem nempe, condidisse refert Herodot. l. 2. c. 127. ubi illum Χεφρην̑α vocat: ficut alteram, maximam videl. Suphis, tertiam Nitocris, omnes in eadem Regum serie, exstruxisse traduntur. Unde, quod Venephes Thinitarum Rex in Chochome primas uyra,odes erexosse. docotir. fprte ad iimc Cerpherem pertinet, cum extra Memphiticum territorium prorsus nulla exstet pyramidum memoria, Plin. l. 36. c. 12. Fuêre quidem augustissima Thebanorum in Aegypto Regum sepulchra, nec contemnenda Saitarum Regum monumenta: sed hi ἀΐδιοι οἶκοι, aeternae habitationes, ut Diodor. Sic. vocat, l. 1. pyramides indigito, Memphitarum Regum proprium opus fuêre. Et quidem inter hosce, aemulatione quâdam, adeo increbuit πυραμιδοτεχνία, ut tot fere supersint pyramides, quot Memphitarum Regum nomina, cum unicuique Regi sua sit pyramis. Celeberrimae autem sunt tres praedictae, de quibus Plinii locus praefatus sic habet: Pyramides tres, quae orbem terrarum implevêre famâ, sitae sunt in parte Africae, monte saxeo sterilique, inter Memphim oppidum et Delta. Item, Istae tres conspicuae undique annavigantibus. Auctorum vero nomina diversimode referuntur, ut Diodorus Sic. docet: quam in rem vide plura apud Ioh. Marshamum, Canone Chron. ad Sec. III. ubi post Nitocrium nullas amplius exstructas pyramides, nisi aevô longe inferiori in Moeridis insula, aut Labyrintho, adnotat. Itemvoce Chocborace, et Moeirs.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.